HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XX: De quatuor regibus in Judaea.

Eodem sane tempore quatuor reges surrexerunt in Judaea. Nam in Idumaea duo millia veteranorum, qui sub Herode militaverant, regem creaverant. Sephori vero Galilaeae Judas, filius Ezechiae latronum principis ab Herode olim capti, diadema sibi imposuit. Trans flumen quoque Simon quidam ex servis regalibus, vastitate corporis fretus a latronibus rex creatus est. Pastores quoque quemdam proceri corporis, cum pastor esset in finibus Israel, regem sibi statuerant. Ob haec insinuanda Caesari missus est Romam a Varo Philippus, duabus tamen incidenter de causis, ut, et Archelao subveniret, et si regnum Herodis nepotibus distribui placuisset, partem aliquam mereretur. Iverunt etiam cum eo quinquaginta de Judaeis honorati, qui octo millia Judaeorum, Romae tunc degentium, secum traxerunt ad Caesarem. Ante enim captivitatem finalem, Judaei, per captivitates particulares, ubique dispersi, et venundati fuerant. Quos ut audiret Caesar, in palatium Apollinis templi sedit cum amicis. Illi vero tyrannidem Herodis, et filiorum ejus in Judaeos explicantes, supplicabant Romanis, ut Judaeae reliquias misericordia dignas judicaret, et aut jus antiquum regni sibi restitui, aut Syriae conjungi finibus, aut per Romanos judices Judaeam administrari.